Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis uel abbatibus decepti comas deposuerunt.

Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue


abbates, qui non in fructum animarum, sed in auariciam et
turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo
totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt,
penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant.
Hii uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod
ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus
reddantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

849/850
Gehe zu Spalte: