Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt.

Puellae, que non coactae parentum inperio, sed spontaneo
iudicio uirginitatis propositum atque habitum susceperint,
si postea nuptias elegerint, preuaricantur,
etiam si nondum eis consecratio accessit, cuius
utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
Ambigi uero non potest crimen magnum admitti,
ubi et propositum deseritur, et consecratio uiolatur. Nam
si humana facta non possunt inpune calcari quid de his
manebit, qui corruperint federa diuini sacramenti?
Gratian. Cum ergo in principio huius capituli dicatur:
"Puellae, que non coactae inperio parentum," datur intelligi,
quod si coactae uirginitatis habitum sumpserint, sine preuaricatione
ipsum deserere possunt. Sed puella hic nubilis intelligitur,
cuius (ut in sequentibus monstratur) post duodecimum annum
liberum est arbitrium; nec in electione propositi cogitur sequi
parentum inperium.
Sic et illud intelligendum est, quod est statutum in Sinodo ab
Eugenio Papa habita: [II. c. 32.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

845/846
Gehe zu Spalte: