Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Tonsura uel uestis religiosa in minori etate suscepta a parentibus irrita fieri potest.

Si in qualibet minori etate uel religionis tonsuram uel
religioni debitam uestem, in utroque sexu filiis aut unus aut
ambo parentes dederint forte, aut nolentibus uel nescientibus
se susceptam non mox uisam in filiis abdicauerint,
sed uel coram se, uel coram episcopo, palamque in conuentu
eosdem filios talia habere permiserint, ad secularem
reuerti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed
conuicti, quod tonsuram aut religiosam uestem aliquando
habuerint, mox ad religionis cultum habitumque reuocentur,
et sub strenua districtione huiusce obseruantiae
inseruire cogantur. §. 1. Parentibus sane filios suos religioni
contradere non amplius quam usque ad decimum
etatis eorum annum licentia poterit esse; postea uero,
an cum uoluntate parentum, an si suae deuotionis sit
solitarium uotum, erit filiis licitum religionis assumere cultum.
§. 2. Quisquis autem uel abolitione tonsurae, uel
secularis uestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem,
et excommunicationis censuram accipiat, et
religioni semper inhereat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

847/848
Gehe zu Spalte: