Neue ausführliche Suche
Schnellsuche:
C. I. Sine discretione iustitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae nulli agere licet.
C. II. Apostolicis preceptis nullus superbe resistat.
C. III. Non est resistendum consuetudini, cui canonica non obsistit auctoritas.
C. IV. Consuetudines, que fidei non offitiunt, ut a maioribus traditae sunt, obseruentur.
C. V. Traditiones a patribus institutae, non sunt infringendae.
C. VI. Mores diuturni pro lege sunt habendi.
C. VII. Quicquid fit contra longam consuetudinem, reuocari oportet.
C. VIII. Immota maneat consuetudo, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.
C. IX. Non negentur que consuetudinis sunt.
C. X. Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat.
C. XI. Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter est habendum.
C. XII. Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus uniuersitatis comprobantur.
C. XIII. Omnes prouinciales eundem in psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint.
C. XIV. Ordo seruetur in matutinis et uespertinis offitiis unus et idem.