Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Omnes prouinciales eundem in psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognouerint.

Item ex Concilio Tolletano. [XI. c. 3.]
III. Pars. De his, qui contra Apostoli uoluntatem
circumferuntur omni uento doctrinae, placuit sancto concilio,
ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscuiusque
prouinciae ciues, rectoresque ecclesiarum unum eundemque
in psallendo teneant modum, quem metropolitana in
sede cognouerint institutum, nec aliqua diuersitate cuiusque
ordinis uel offitii a metropolitana se patiantur sede disiungi.
Sic enim iustum est, ut inde unusquisque sumat regulas
magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut iuxta
maiorum decreta sedes, que uniuscuiusque sacerdotalis


dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis.
Abbatibus sane indultis offitiis, que iuxta uoluntatem sui
episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera offitia publica,
id est uesperam, matutinum, siue missam, aliter
quam in principali ecclesia celebrare non liceat. §. 1.
Quisquis autem horum decretorum uiolator exstiterit, sex
mensibus communione priuatus apud metropolitanum sub
penitentiae censura maneat corrigendus: quatenus apud
illum et preteritae transgressionis culpam lacrimis diluat,
et necessariam offitiorum doctrinam studiose addiscat. §. 2.
Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus
totius suae prouinciae pontifices uel sacerdotes adstringat,
sed etiam ceteri episcopi subiectos sibi ecclesiarum rectores
obtemperare institutionibus cogant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

29/30
Gehe zu Spalte: