Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Resecanda sunt, que neque auctoritate, neque moribus uniuersitatis comprobantur.

Omnia talia, que neque sanctarum scripturarum auctoritatibus
continentur, nec in conciliis episcoporum statuta
inueniuntur, nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata
sunt, sed diuersorum locorum diuersis moribus innumerabiliter
uariantur, ita ut uix aut numquam omnino
inueniri possint causae, quas in eis constituendis homines
secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione
resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit,
quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem,
quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis
misericordia Dei esse uoluit liberam, ideo seruilibus
oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudeorum,
qui etiamsi tempus libertatis non cognouerint, legalibus
tamen sacramentis, non humanis presumtionibus subiciuntur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

29/30
Gehe zu Spalte: