Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter est habendum.

Item Augustinus ad Ianuarium. [epist. CXVIII.
cap. 1. et 2]
Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus,
que quidem toto terrarum orbe obseruantur, datur intelligi
uel ab ipsis apostolis, uel plenariis conciliis, (quorum est in
ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta
retineri: sicuti id quod Domini passio et resurrectio et
ascensio in celum, aduentus Spiritus sancti anniuersaria
solennitate celebratur: et si quid aliud tale occurrerit,
quod seruetur ab uniuersis, quacunque se diffundit
ecclesia. §. 1. Alia uero, que per loca terrarum regionesque
uariantur, sicuti est quod alii ieiunant sabbatum,
alii non: alii uero quotidie communicant corpori et
sanguini domini, alii certis diebus accipiunt: et si quid
aliud huiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum
liberas habet obseruationes; quod enim neque contra
fidem, neque contra bonos mores esse conuincitur,
indifferenter habendum, et pro eorum, inter quos uiuitur,


societate seruandum est. Mater Mediolanum me secuta
inuenit ecclesiam sabbato non ieiunantem; ceperat
fluctuare quid ageret. Tunc ego consului de hac re beatissimae
memoriae Ambrosium episcopum; at ille ait: cum
Romam uenio, sabbato ieiuno, cum Mediolani sum, non
ieiuno. Sic et tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius
morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum, nec
quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa
est.
II. Pars. Gratianus. Hoc autem de consuetudine illa
intelligendum est, que uel uniuersalis ecclesiae usu, uel temporis
prolixitate roboratur. Ceterum, si pro uarietate temporum
uel animorum uariae consuetudines introducantur, inuenta
opportunitate, resecandae sunt potius quam obseruandae.
Unde Augustinus scribit ad inquisitiones Ianuarii:
[epist. CXIX. c. 19.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

29/30
Gehe zu Spalte: