C. X. Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat.
Item ad Augustino Anglorum Episcopo. [resp. adinterrog. 3.]
Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem,
in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet, ut siue
in Romana, siue in Gallicorum, siue in qualibet ecclesia
inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere,
sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, que adhuc in fide
noua est, institutione precipua, que de multis ecclesiis
colligere potueris, infundas. Non enim pro locis res, sed
pro rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque
ecclesiis que pia, que religiosa, que recta sunt, elige, et
hec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in
consuetudinem depone.