Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Apostolicis preceptis nullus superbe resistat.

Item Gregorius. [Papa IV.]
Preceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed
per obedientiam, que a sancta Romana et apostolica
auctoritate iussa sunt, salutifere impleantur, si eiusdem sanctae
ecclesiae Dei, que est caput uestrum, communionem
habere desideratis. §. 1. Non nouum aliquid presenti
iussione precipimus, sed illa, que olim uidentur indulta,
firmamus: cum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis
causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad
sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat
referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium,
ne caput institutionis uideatur omitti. Cuius auctoritatis
sanctionem omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae
petrae, super quam Christus uniuersalem ecclesiam
fundauit, soliditate diuelli. Si quis hec apostolicae
sedis precepta non obseruauerit, percepti honoris esse
hostis non dubitetur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

27/28