Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Immota maneat consuetudo, que contra fidem catholicam nichil usurpare dignoscitur.

Item Gregorius uniuersis Episcopis Numidiis. [lib. I.
epist. LXXV.]
Nos consuetudinem, que contra fidem catholicam
nichil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus,
siue de primatibus constituendis, siue de ceteris
capitulis, exceptis iis, qui ex Donatistis ad episcopatum perueniunt,
quos prouehi ad primatus dignitatem (etiam cum


ordo eos deferat ad locum eundem) modis omnibus prohibemus.
Suffitiat autem illis commissae sibi plebis curam
gerere, non autem illos antistites, quos catholica fides in
ecclesiae sinu et edocuit et genuit, ad obtinendum culmen
primatus anteire.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

27/28
Gehe zu Spalte: