Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Ab omnibus seruari debet, quod Romana seruat Ecclesia.

Item Innocentius Decentio Episcopo. [it. Inn. I. ad Decentium
Episcopum Eugubinum, epist. I.]
Quis nesciat aut non aduertat, id quod a principe
apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc
usque custoditur, ab omnibus debere seruari? nec superduci
aut introduci aliquid, quod auctoritatem debeat
uel aliunde accipere exemplum? presertim cum sit
manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Ispanias, Africam
atque Siciliam insulasque interiacentes nullum instituisse
ecclesias, nisi eos, quos uenerabilis apostolus Petrus aut
successores eius constituerunt sacerdotes; legant autem,
si in istis prouinciis alius apostolus inuenitur, aut legitur
docuisse. Quod si non legunt, quia nusquam inueniunt,
oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a
qua principium eos accepisse non dubium est: ne dum peregrinis
sermonibus student, caput institutionum uideantur
amittere. §. 1. Sepe dilectionem tuam ad Urbem uenisse
ac nobiscum in ecclesia conuenisse non dubium est,
et quem morem uel in consecrandis misteriis, uel ceteris
agendis arcanis teneat, agnouisse. Quod sufficere
arbitrarer ad informationem ecclesiae tuae uel reformationem,
si predecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint,
satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos
nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus,
non quod te ignorare credamus, sed ut maiori auctoritate
uel tuos instituas, uel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus
errat, aut commoneas, aut indicare non differas,
ut scire ualeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut
alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem
esse seruandam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

25/26
Gehe zu Spalte: