Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

CAUSA XXXV.

GRATIANUS.
Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit,
que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro
autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex
ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam.
(Qu. I.) Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria
cognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate
uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu. III.) Tertio,
usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis,
siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quare
usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita
quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu. V.) Quinto,
quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.)
Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant?
(Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii
reputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate
uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione
uiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam
decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare,
que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis
deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia
sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.)
Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas
nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad
consortium alicuius de cognatione prioris uiri?

< Dokument zurück | | Dokument vor >