[C. X.] Item ex eodem.
Quidam fornicatus est cum quadam muliere; etpostea filius nesciens patris factum, stuprauit eandem. Quod
cum pater resciret, de se filioque confessus est. Statuerunt,
melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitencia legitima
permittantur coniugia, quam forte deterius delinquant.
Fornicaria autem sine spe coniugii maneat.