C. III. Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit.
Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefandoscelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter
cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis
non sumant cibum neque potum, sed soli faciant
hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis
sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere
segregari, atque ad publicam penitenciam redire
noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo,
uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait:
"Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus."
Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quamdiu
uiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat.
Gratian. Hac auctoritate qui in quarto uel in quinto
gradu consanguinitatis coniuncti inuenti fuerint ab ecclesia separari
iubentur.