C. VIII. Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant.
De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro quaetiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum
scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuerso
modo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quam
in nominibus personarum discordasse, postmodum uero in
altero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur
conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda
est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet
astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent,
quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc
dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant
ita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In
quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas
inueniri.
V. Pars. Gratian. Qui uero separantur ab inuicem, huiusmodi
iuramentum prestabunt.