[C. VI.] Item ex eodem.
Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eiusnesciens eandem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri
crimen celauerit, peniteat, et post penitenciam nubat.
Mulier autem usque ad mortem peniteat, et sine spe coniugii
maneat.
Gratian. De his uero, qui ignoranter coniunguntur, ceterae
auctoritates intelligendae sunt.
Unde Iulius Papa: