Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur.

Item Fabianus Papa.
De propinquis, qui ad affinitatem per uirum et uxorem
ueniunt, defuncta uxore uel uiro, in quinta generatione
coniungantur; in quarta, si inuenti fuerint, non
separentur. In tertia tamen propinquitate non licet
uxorem alterius accipere post obitum eius. Equaliter uir
coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei
sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris.

< Dokument zurück | | Dokument vor >