[PALEA. C. II.
Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinaemissum.
Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem
ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non
haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et
ordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratum
non haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamat
auctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit,
prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam
recipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolem
genuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides ad
inuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriatur
et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alios
decipiendi assumere non ualeant. §. 1. Quod autem parentes,
fratres et cognati utriusque sexus in testificationem
suorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum
admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur.
Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint
parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque
suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex
recitatione maiorum scire laborat. Qui enim melius
recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est
interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint,
secundum leges nullum fiat matrimonium? §. 2.
Quod uero legitur: "Pater non recipiatur in causa filii,
nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus
uerum est; in matrimonio uero coniungendo et
disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis
res est, congrue recipiuntur. ]