Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.
I. Pars. Hec de karitate breuiter scripsimus propter eos,
qui penitenciam negant reiterari posse, asserentes, quod sicut
karitas semel habita numquam amittitur, ita penitencia semel uere
celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si uero criminalis culpa
illam aliquando sequitur, uera penitencia non fuit, nec ueniam
a Domino inpetrauit. Quod ex diffinitione ipsius penitenciae, et
multorum auctoritatibus probare contendunt.
Ut enim ait Ambrosius in quodam sermone Quadragesimae:

< Dokument zurück | | Dokument vor >