[C. XXVI.] Item in eodem. [c. 7.]
"Illud uero quam ammirabile est, quod angelo ferientiplebem se obtulit, dicens: 'Grex iste quid fecit? fiat manus
tua in me, et in domum patris mei.' Quo facto statim sacrificio
dignus iudicatus est qui absolutione estimabitur
indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati
sui adeptus est ueniam, cum Moyses, offerendo se Domino pro
plebis errore peccata diluerit. Texit igitur peccata sua,
an non? Sed quis hoc neget cum ipse Propheta docuerit,
quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non
inputentur a Domino? 'Delictum meum agnosco,
et iniusticiam meam non operui. Dixi, pronunciabo iniusticiam
meam Domino, et tu dimisisti inpietatem cordis
mei.' Si dixit: 'pronunciabo,' et ueniam meruit ante,
quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciauit dicens:
'iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me
est semper,' remissum est ei omne peccatum? licet specialiter
de hoc Nathan propheta responderit: 'Et
Dominus transtulit peccatum tuum.' Ergo et remissionem
meruit iniquitatis, et texit karitate atque operuit peccata
sua et texit operibus bonis, nec inputatum est ei peccatum,
quia non fuit in eo dolus maliciae, sed lapsus erroris; denique
non fuit inprobitatis estus, sed umbra misterii, et tamen
confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum,
et uidit, et credidit; dilexit multum, ut nimia karitate tegere
quemuis posset errorem."
VI. Pars. [Gratian.] Ecce, cuius penitencia hic conmendatur,
cui uenia etiam per prophetam data monstratur, quam
grauiter postea deliquerit, populi multitudo prostrata ostendit.
Achab quoque (ut Ieronimus contra Iouinianum scribit) rex
inpiissimus, ut sentenciam Dei subterfugeret, et euersio domus
eius differretur in posteros, ieiunio inpetrauit et sacco.
De quo ad eundem Rusticum scribit idem Ieronimus,
dicens: