[C. XXVII.]
"Achab rex inpiissimus uineam Nabuthae cruore possedit, et,cum Iezabel, non tam coniugio sibi quam crudelitate coniuncta,
Helyae increpatione corrigitur, hec dicit Dominus: 'Occidisti
et possedisti,' et iterum: 'In loco, in quo linxerunt canes
sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum. Et Iezabel
canes comedent ante muros Iezrahel. Quod cum audisset
Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam,
ieiunauitque et dormiuit in cilicio. Factusque est sermo
Domini ad Helyam, dicens: Quoniam reueritus est faciem meam
Achab, non inducam malum in diebus eius.' Unum scelus
Achab et Iezabel conmiserunt; tamen et conuerso ad penitenciam
Achab pena differtur in posteros, et Iezabel in scelere
perseuerans presenti condempnatur iudicio."