Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XXIX.] Item Gregorius in omelia X. super Ezechielem. [in extremo.]

"Sicut Achab rex iniquus a propheta reprehensus, cum
contra se diuinam sentenciam audisset, pertimuit, in magno
merore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret:
'Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia
ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus
eius.' In quibus Domini uerbis pensandum est, quomodo ei in
electis suis meror amaritudinis placeat, qui amittere timent
Deum si sic ei et in reprobo penitencia placuit, qui timebat
perdere presens seculum; aut quomodo ei grata sit spontanea
afflictio pro culpis in eis, qui placent, si hec ad tempus placuit
et in illo, qui displicebat."
[Gratian.] Niniuitae quoque, quos Dominus in euangelio
conmendat, penitenciam egerunt in predicatione Ionae, et ex
misericordia Domini indulgentiam consecuti subuersionis interitum
subterfugere meruerunt. Sed qualis Achab post acceptam


ueniam uixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit
Ambrosius, quod Iezabel uxor eius, cuius inflammabatur
arbitrio, cor eius conuertit, et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit,
et hunc penitenciae eius affectum reuocauit.
De Niniuitis autem in principio Ionae scribit Ieronimus

< Dokument zurück | | Dokument vor >