[C. XX.] Item Iohannes Crisostomus.
"De cottidianis, breuibus, leuibusque peccatis, sine quibushec uita non ducitur, cottidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum
enim est dicere: 'Pater noster, qui es in celis,' qui iam
patri taliter sunt regenerati ex aqua et Spiritu sancto. Delet
omnino hec oratio minima cottidiana peccata, delet et illa, a
quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius
mutata discedit, sic, quemadmodum ueraciter dicitur:
'Dimitte nobis debita nostra,' quoniam non desunt que dimittuntur
ita ueraciter dicatur: 'Sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris,' id est, fiat quod dicitur, quia et ipsa elemosina
est ueniam petentibus omnino ignoscere."