[C. XXXII.]
"Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quamoportet, non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim:
etsi semel peccantibus post baptismum ualeat penitencia, non
tamen sepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad
peccatum esset incitatio. Dicunt enim: quis non semper peccaret,
si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem
mali, si semper penitentibus subuenit, et etiam ei placere
peccata, quibus semper presto est gratia. Errant autem, immo
multum constat ei displicere peccata, qui semper presto est ea
destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed
conseruaret, atque ut sua munera foueret. Semper destruit
peccata, que inuenit, ne soluatur quod creauit, ne corrumpatur
quod amauit. Sumunt ypocritae occasionem isti ex factis Domini.
Quem enim bis illuminauit? quem leprosum bis mundauit?
quem mortuum bis suscitauit? non Lazarum, quem dilexit;
non filium uiduae, quem misertus matri reddidit; non filium
dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis
a demonio liberasse. In nulla persona iterauit factum, docens,
ut aiunt, non sepe a Domino fieri remedium. Dixit multis:
'Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,'
promittens penam, non amplius ueniam. §. 1. Quod
autem multos cecos et in diuerso tempore illuminauit, et
multos debiles confortauit, ostendit in diuersis illis eadem sepe
peccata dimitti, ut quem prius sanauit leprosum alio tempore
illuminauit cecum. Ideo enim tot sanauit claudos,
cecos, et aridos, ne desperet sepe peccator; ideo non
scribitur aliquem nisi semel sanatum, ut quisque timeat
iungi peccato. Videmus adhuc cottidie in ecclesia sepe febricitantes,
sepe languidos, sepe passionibus captos sepe liberari, ut
appareat tociens opus miserentis, quociens confessio fit penitentis.
Quomodo enim corpus, quod uilius est et ab ipso dissimilius,
sepe sanaret, et animam digniorem et redemptam tociens
non liberaret? Medicum se uocat, et non sanis, sed male
habentibus oportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum
iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum
centies curare. Qui ceteris minor esset, si aliis
possibilia ignoraret, memor est sui, qui promisit: 'Nolo
mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.' Quem enim
peccatorem excludit? Qui omnibus promisit indulgentiam,
aliis promissionibus declarat. 'Qui me confessus fuerit
coram hominibus,' omnis quantumcumque et quociens
peccator, cuiuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, 'confitebor
et ego eum.' Nam 'qui inuocauerit nomen Domini,'
(id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui inuocauerit
eum ad se seruiendo, et non contradicendo, ut forsitan sepe
fecit,) 'omnis' (id est quicumque sit ille peccator,) 'saluus
erit.' Omnem enim animam iste promissor saturauit bonis,
etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens
animam. §. 2. Hunc magistrum intellexit discipulus
ille, qui Chorinthios per epistolas suas corrigere uoluit, et, ut ipse
testatur, ter in litteris eos correxit. Oportebat enim, ut
quociens uidebat eos cadere, tociens iuuaret surgere.
Memor enim erat illius, qui dixerat: 'Quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis.' Scimus autem, et primos patres,
et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque in septuagies
septies (quod est semper) peccata remittere. Quam potestatem
isti ab ecclesia auferre conantur. Oportet enim ecclesiam
sic credere, que confitetur se peccare. Negant
enim ueritatem seductis esse, qui se absque peccato audent
iactare. In multis enim offendimus omnes, nec infans unius
diei absque peccato super terram esse potest. Quapropter eliminandus
est ab ecclesia, qui umquam penitentibus negat indulgentiam.
Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui
dixit: 'Nichil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus
sum.' Sentiens etiam iustis peccata solere contingere,
non se confirmabat absque peccato, qui se cognouit
indissolubili uinculo karitatis coniunctum Christo. Nisi enim
sciret, iustos sepe uenire ad ueniam, quomodo dubitaret, se peccare,
qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima
ei seruire? Cur enim Dominus pedes lauisset Petri, et ecclesiam
hoc idem docuisset, nisi (quoniam cottidiana est
offensio) oportet, ut cottidiana sit remissio? Cur docuisset
orantes dicere: 'Dimitte nobis debita nostra,' nisi ipse
misericors perseueraret, qui nos ab hac petitione non uult
deficere?"