[C. XXXIII.] Item Augustinus ad Macedonium.
[epist. LIV.]"In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur,
ut etiam post actam penitenciam, post altaris reconciliationem,
uel similia uel grauiora conmittant. Et tamen facit Deus
etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam
ante tribuerat, largissima munera uitae ac salutis; et
quamuis eis in ecclesia locus ille penitenciae non concedatur,
Deus tamen super eos patienciae suae non obliuiscitur. Ex quorum
numero si quis nobis dicat dicite, utrum michi aliquid
prosit ad uitam futuram, si in ista uita illecebrosissimae uoluptatis
blandimenta contempsero, si me penitendo uehementius quam
prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius,
si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si karitate,
que operit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius: quis
nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nichil tibi ista
in posterum proderunt; uade, saltim huius uitae suauitate
fruere? Auertat Deus tam inanem sacrilegamque
dementiam."
VIII. Pars. [Gratian.] Siue autem quis dicat, primam
penitenciam tantum post baptismum utilem esse, non sequentem,
siue quis contendat, ultimae tantum ueniam dari, non precedenti,
semper tamen auctoritati aduersatur, que sepissime penitenti
ueniam repromittit. Que autem sit uera penitencia, cui numquam
uenia negatur, et que sit falsa, cui numquam indulgentia promittitur,
Adamantius et Esitius super Leuiticum testantur. Adamantius: