CAUSA XXIX.
GRATIANUS.Cuidam nobili mulieri nunciatum est, quod a filio cuiusdam
nobilis petebatur in coniugem; prebuit illa assensum. Alius uero
quidam ignobilis atque seruilis condicionis nomine illius se ipsum
obtulit, atque eam in coniugem accepit. Ille, qui sibi prius
placuerat, tandem uenit, eamque sibi in coniugem petit. Illa
se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat. (Qu. I.)
Hic primum queritur, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.)
Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit,
illum esse seruum, an liceat ei statim ab illo discedere?