QUESTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Secunda questio de condicione proposita est, an
liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea
inuenerit illum seruum? Quod uero mulieri non liceat a seruo
discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christo
enim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber:
ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide
Christi uterque regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur
omnibus: "Qui uult nubere nubat in Domino." Et item:
"Mulier nubat cui uult; tantum in Domino." Non precipitur,
ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo; sed quelibet nubat earum
cui uult, dummodo in Domino.