Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit.

Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus
ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum
procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit,
utrum necessario mulierem tenere debeat, et si
tenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem
seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est,
uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem
mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu


coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum
acceperat.
Gratian. Queritur etiam, si seruus unius alterius ancillam
acceperit, an sit coniugium inter eos?
De his ita statutum est in Concilio Cabillonensi:
[II. cap. 30.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >