C. IV. De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse.
Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit,et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina
fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute
redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit,
aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et
collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter
et mulier ingenua de seruo alterius facere debet.