Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Licet seruis matrimonia contrahere.

Item Iulius Papa, c. 4.
Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque,
diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro


animabus eorum rationem reddituri sunt. Quapropter
omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum
ad Dominum habere non dubitamus. Si autem
omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti
non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius
dimitti poterit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >