Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO I.

GRATIANUS.
Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo.
Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio,
indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque
matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam
uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensit
in alterum, coniuges sunt appellandi. §. 1. His ita respondetur:
Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autem
errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis
sentit. Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaque
coniux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine
quo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur ab
eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uocatur
ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic ista
errans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda.
§. 2. Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enim
accipit in uxorem, quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem,
quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam
existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat
castam. Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas? aut
dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam?
Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error
alius est personae, alius fortunae, alius condicionis, alius
qualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius,
et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur esse
diues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quando
putatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quando
putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis
coniugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis
coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur,
se uenditurum agrum Marcello, et postea ueniret Paulus
dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum
Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendidisse?
Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, et
pro auro offerret michi auricalcum, et ita me deciperet, numquid
dicerer consensisse in auricalcum? Numquam uolui emere
auricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus
non nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excludit
consensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit
in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse. §. 3.
Sed obicitur: Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel
septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo


ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos,
si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in
eam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensus
est alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus,
quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem
uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem
siue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liam
non fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nec
tamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritali
affectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persoluerit,
putans lege primogenitarum et paternis inperiis se sibi iure
copulatam. §. 4. Quod autem error personae nonnullos excuset,
illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore
uidelicet et marito, in lectulum eius iisse, et a uiro suae
sororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuo
manere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam,
excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquam
se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc
creditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc ab
aliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps,
et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid
dicendus esset consensisse in consortium diabolicae dampnationis,
an non pocius in participationem eternae claritatis?
Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uel
Ieronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum ad
suae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, in
cuius fidei sentenciam diceretur consensisse non in hereticorum
sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille hereticus
se mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore non
in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit,
patet, quod eius coniux non fuerit. §. 5. Error fortunae et
qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in
prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illa
esset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, non
tamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, que
nubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciare
priori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter
non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam,
quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate
rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem
rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem
uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potest
eam dimittere, et aliam ducere.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1091/1092