C. II. Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Acutius uero intelligunt, qui nec eum ordinandumcensuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post
baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur,
non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecumina
uitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et
qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram,
non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam
non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum.
Gratian. Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis
Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari.
Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, ante baptismum
habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur, et,
licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum
ordinari non potest.