Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

CAUSA XXVI.

GRATIANUS.
Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud
episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur;
tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote
episcopo inconsulto; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis
canonibus prefixa. (Qu. I.) Primum queritur, qui sint


sortilegi? (Qu. II.) Secundo, an sit peccatum esse sortilegum?
(Qu. III.) Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium?
(Qu. IV.) Quarto, quot sint genera diuinationis?
(Qu. V.) Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi,
si cessare noluerint? (Qu. VI.) Sexto, an excommunicatus
ab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto?
(Qu. VII.) Septimo, si morientibus est indicenda penitencia sub
quantitate temporis?

< Dokument zurück | | Dokument vor >