Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Incantatores sortilegos uelut Christi inimicos insequi oportet.

Item Gregorius Adriano Notario. [lib. IX. ep. 47.]
Peruenit ad nos, quod quosdam incantatores atque
sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem
zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Studii enim
tui sit sollicite querere, et, quoscumque huiusmodi Christi
inimicos inueneris, districta ultione corrigere.

< Dokument zurück | | Dokument vor >