C. XII. Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat.
Si presbiter penitenciam abnegauerit morientibus,reus erit animarum, quia Dominus dicit: "Quacumque
die conuersus fuerit peccator ad penitenciam, uita uiuet,
et non morietur." Vera enim confessio in ultimo tempore
potest esse, quia Dominus non solum temporis, sed
etiam cordis inspector est, sicut latro unius penitencia
momenti meruit esse in paradyso in hora ultimae
confessionis.
Item Celestinus Papa: [in epist. II. ad Episcopos
Galliae]