C. IV. Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum.
Item Beda super Actus Apostolorum. [ad c. 1.]Non exemplo Matthiae, uel quod Ionas propheta sorte
deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cum
priuilegia singulorum (ut Ieronimus ait) conmunem legem
facere omnino non possint. §. 1. Si qui tamen necessitate
aliqua conpulsi Deum putant sortibus exemplo Apostolorum
esse consulendum, uideant hoc ipsos Apostolos
non nisi collecto fratrum cetu, et precibus ad Deum fusis
egisse.
De diuinis uero scribit Augustinus, [lib. V. super
Deuter. c. 19.,] ita dicens: