C. VI. Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae impleat tempus.
Item ex Concilio Martini Papae. [c. 82.]Si quis de corpore exiens nouissimum et necessarium
conmunionis uiaticum expetit, non ei denegetur. Quod si
in desperatione positus post acceptam conmunionem iterum
sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit,
sacramentum uero non accipiat, donec institutum
penitenciae inpleat tempus. Qui ergo in exitu mortis
sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione
et probatione episcopi accipere debent.