C. X. Contra sortilegos, et ydolorum cultores, custodia pastoralis inuigilet.
Item Gregorius. [lib. VII. epist. 66. ad IanuariumEpiscopum. ]
Contra ydolorum cultores, uel aruspices atque
sortilegos, fraternitatem tuam uehementius pastorali
hortamur inuigilare custodia. Quod, si emendare
se a talibus nolle repereris, si serui sunt,
uolumus uerberibus, castigari, si uero liberi,
inclusione digni districtaque sunt in pena dirigendi.

