DISTINCTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Quia uero de penitencia semel cepit haberi sermo,
aliquantum altius repetendum uidetur, diuersorum sentencias
certis auctoritatibus munitas in medium proponentes. Alii dicunt
penitenciam semel tantum esse utilem. Unica enim est, nec
reiterari potest. Si uero reiteratur, precedens penitencia non
fuit. Et si de sentencia iudicis eius merito peccata uidentur esse
remissa, apud eius tamen presentiam, cui omnia futura presentia
sunt, numquam habentur remissa: quia non est seruata sentencia
illa ueri sacerdotis: "Vade, et amplius noli peccare." Item:
"Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi
aliquid contingat." Item ex VIII. Sinodo: