[C. XX.] Item Gregorius.
"Si sermo meus inuenerit in cordibus uestris aliquamscintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam
uos aduocare studete." Et paulo post: "Flate,
nutrite in uobis; ut cum creuerit, et flammam dignissimam
fecerit omnium cupiditatum ligna consumat."
[Gratian.] E contrario etiam gradus in uirtute esse probantur,
quia et ipsius peccati gradus euidenter apparent. Sicut enim
nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpis.
Hinc etiam Augustinus in [lib. I.] sermone Domini in
monte: [c. 23.]