[C. X.] Idem in eodem, omelia V.
"'Non reuertebantur, cum incederent,' quia electiquique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant.
'Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.'
Et, sicut per Salomonem dicitur: 'Iustorum semita quasi
lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.' In
eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis
intimae iam pars diei est; sed quia usque ad finem uitae in uirtute
proficiunt, ad perfectum diem tunc ueniunt, quando ad regna
celestia perducti, in ea luce, quam desiderant, iam minus aliquid
non habebunt."