Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. VI.] Item Beda super Iohannem. [ad c. 1.]

"Querendum est interea, quomodo speciale filii Dei
agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit
Spiritus. §. 1. Quid magni est filio Dei, quod in ipso
manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in
Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus,
quamdiu mortale corpus gestauerint, partim maneat in eternum,
partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut
bonis insistant actibus, uoluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem
consequantur, pro eterno desiderio lugeant, esuriant
et sitiant iusticiam, misericordiam, munditiam cordis, et
tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro obseruatione iusticiae
persecutionem pati non uereantur, elemosinis, orationibus,
ieiuniis, ceterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit
autem ad tempus, ne semper infirmos curandi mortuos
suscitandi, demones eiciendi, uel etiam prophetandi habeant
facultatem. Manet semper, ut possint habere uirtutes, ut
mirabiliter ipsi uiuant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum
signa, quales sint intus, effulgeant."

< Dokument zurück | | Dokument vor >