Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XXIII.] Idem. [lib. XXI. Moralium c. 3.]

"Inter hec sciendum est, aliud esse, quod animus de temptatione
carnis patitur, aliud uero, cum per consensum delectationibus
obligatur. Plerumque enim cogitatione praua
pulsatur, sed renititur. Plerumque autem peruersum
quid concipit intra semetipsum etiam per desiderium
uoluit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio inmunda inquinat,
cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat.


Hinc etenim predicator egregius: 'Temptatio uos non
apprehendat, nisi humana.' Humana quippe temptatio est, qua
plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnumquam
illicita ad animum ueniant, hoc utique in nobismetipsis
ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam uero
demoniaca et non humana est temptatio, cum ad hoc, quod carnis
corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1197/1198