[C. XV.]
"Dum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibuseius dinoscitur, quia eius gloria per illius incrementa
declaratur. Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit,
tantum Deus hominibus ex eius uirtute innotescit. De his quoque
gradibus B. Iob loquitur, dicens: 'Per singulos gradus
meos pronunciabo illum.' Omnipotentem quippe Dominum
per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa uirtutum,
que accipit, ei semper laudem suae pietatis reddit.
Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista
non diceret: 'Ambulabunt de uirtute in uirtutem.' Nec
mirum, si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa
unaqueque uirtus quibusdam quasi gradibus augetur, et sic
per incrementa meritorum ad summam perducitur. §. 1.
Alia namque sunt uirtutis exordia, aliud prouectus,
aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam
non gradibus quibusdam duceretur, sancti Apostoli minime dixissent:
'Auge nobis fidem.' Et quidam uenit ad Dominum,
qui curari uoluit filium suum; sed requisitus, an
crederet, respondit: 'Credo, Domine, adiuua incredulitatem
meam.' Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem
dicebat? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo
credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae suorum
meritorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui
necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.
§. 2. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit,
dicens: 'Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo
semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen
germinet, et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat,
primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in
spica; et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem,
quoniam adest tempus messis.' Semen homo iactat in terram,
cum cordi suo bonam intentionem inserit, et post, quam semen
iactauerit, dormit, quia iam in spe boni operis quiescit. Nocte
uero surgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit, et
semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, et cum
adhuc metiri sua incrementa non ualet, semel concepta uirtus ad
prouectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia preueniente
se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis
assurgit. Sed hec eadem terra primum herbam, deinde spicam
deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe
producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad
spicam uero herba uenit, cum se uirtus animo concepta ad
prouectum boni operis pertrahit. Plenum uero frumentum
in spica fructificat, quando iam tantum uirtus proficit,
ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit
fructum, statim mittit falcem, quoniam adest tempus
messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et
messem suam desecat, quia, cum unumquemque ad opera perfecta
perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sentenciam
incidit, ut granum suum ad celestia horrea perducat. Cum
igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus.
Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad
prouectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus,
cumque in eiusdem operationis perfectione solidamur, iam
plenum frumentum in spica proferimus. §. 3. Herba etenim
Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum
sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim
iam uiriditas in mente, quia credebat omnium redemptorem;
sed ualde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in
spica surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri
timuerat, nunciante angelo in Galilea uiuentem uidebat. Sed
ad plenum granum in spica peruenerat, quando ueniente
desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita
solidatus est, ut uires persequentium cesus despiceret, et redemptorem
suum libere inter flagella predicaret. §. 4. Nullus itaque,
qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine
esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit,
ut granum fiat. Vir ergo uenit ad portam, quia Dominus
ac redemptor noster membris suis intrantibus perducit
ad se, et ascendit per gradus eius, quia nobis proficientibus
eo amplius exaltatur, quo altus et inconprehensibilis
esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum
gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse nobis sublimior
ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis
separatur."
Hinc etiam Augustinus ait in libro de libero arbitrio:
[c. 17.]