Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae
alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre
sua uota ad alium. (Qu. I.) Hic primum uidendum est,
an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, an possint ab
inuicem discedere? §. 1. Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione
coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt
enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio,
indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit
coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit
enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta
illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes


Chrisostomus super Matheum: [id est auctor operis
imperfecti, homil. XXXII. in Math.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >