C. XLIV. Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura.
Item Origenes in eodem. [hom. I. Euang.]"Inuenta est habens in utero." A B. Ioseph, qui,
licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabat,
uxoris omnia nouerat. Et infra: §. 1. Si tibi uxor nominatur,
si in desponsatione tibi esse dicitur, non tamen
tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater est eterna. Et
infra: §. 2. Coniugem dico propterea, ut diabolo uirginitatem
eius occultem, ut legis instituta non destruam. In
sequentibus demonstrabo, quod nec ista tua coniux
secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui
generatur, tuus filius esse credatur.