Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam.

Item Ieronimus.
Additur aliud quartum legitimum coniugium. Dum
mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed


non repudiatam, nec desponsatam uiro, sed liberam;
similiter et mulier debet. Unde et Paulus ait: "Mulier,
que sub uiro est, ligata est sub lege uiri, quamdiu uiuit
uir eius." Viro igitur uiuente uocabitur adultera, si
iuncta fuerit alteri uiro. Si autem mortuus fuerit uir
eius, liberata est a lege uiri ita, ut non sit adultera, si iuncta
fuerit alteri uiro.

< Dokument zurück | | Dokument vor >