C. XXXI. De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui.
Quidam desponsauit uxorem, et dotauit, et cumea coire non potuit: quam clanculo frater eius corrupit
et grauidam reddidit. Decretum est, ut, quamuis nupta
non potuerit esse legitimo uiro, desponsatam tamen fratri
frater habere non possit; sed mechus et mecha fornicationis
quidem uindictam sustineant, licita uero coniugia eis non
negentur.