C. XXXIV. De eadem.
Item ex Concilio Tolletano.Statutum est a sacro conuentu, ut si quis sponsam
alterius rapuerit, publica penitencia mulctetur, et sine spe
coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non
fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si
post hec coniungere se presumpserint, utrique usque
ad satisfactionem anathematizentur.
III. Pars. Gratian. Apparet ergo, hanc non fuisse coniugem,
cui uiuente sponso alteri nubendi licentia non negatur.
Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae
coniuges appellantur, et his omnibus argumentis coniuges non
esse probantur? Sed sciendum est, quod coniugium desponsatione
initiatur, commixtione perficitur. Unde inter sponsum et sponsam
coniugium est, sed initiatum; inter copulatos est coniugium
ratum.
Unde Ambrosius: