QUESTIO I.
GRATIANUS.Quod autem ab heretico aliquis deponi aut excommunicari
non possit, facile probatur. Omnis enim hereticus aut iam
dampnatam heresim sequitur, aut nouam confingit. Qui uero
heresim iam dampnatam sequitur, eius dampnationis se participem
facit.
Unde cum Achatius absque sinodali auctoritate ab Apostolico
se dampnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens: